

Liber Exodus*
Caput 8: Versus 21
Omne genus muscarum.[ISID.]Mystice. Quarto loco Aegyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes curae carnalium desideriorum figurantur. Aegyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui saeculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. LXX:cynomyiam,id est, muscam caninam, posuerunt: per quam canini mores significantur, in quibus humanae mentis voluptas, et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant.[PROCOP.]Deus non magnis belluis utitur in expugnanda Aegypto, sed contemptissimarum bestiolarum et insectorum ministerium accersit: ne scilicet illarum potentiae ascriberetur effectus. Abjectis illis et infirmis bestiolis tribuit vires inexpugnabiles, adeo ut desperet Aegyptus se posse illis bestiolis resistere, et clamitet:Digitus Dei hic est:Nam manum Dei non feret universus mundus conglobatus.[ORIG.]Cynomyia haereticorum [Al.,Cynicorum] secta, qui ad reliquas deceptionis suae improbitates, voluptatem et libidinem summum praedicant bonum. Quoniam igitur per haec singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei hujusmodi correptionibus arguit, ut ex qualitate poenarum qualitates proprii cognoscant erroris.